Bulla Canonizationis Sanctae Teresiae Abulensis
GREGORIUS, EPISCOPUS
Servus servorum Dei
✠
Ad perpetuam rei memoriam.
OMNIPOTENS sermo Dei, cum de sinu Patris ad haec inferiora descendisset, ut erueret nos de potestate tenebrarum, completo dispensationis suae tempore, transiturus de hoc mundo ad Patrem, ad propagandam per totum terrarum orbem electorum suorum Ecclesiam quam sanguine suo acquisiverat, eamque verbo vitae erudiendam, ad confundendam sapientiam sapientium et destruendam omnem altitudinem, quae adversus Deum extollebatur, non multos nobiles elegit, nec multos sapientes, sed contemptibiles mundi, qui non in sublimitate sermonis, nec in humanae sapientiae verbo, sed in simplicitate et veritate Ministerium suum, ad quod a diebus aeternitatis praedestinati erant, adimplerent. In sequentibus vero generationibus, cum juxta praeordinata tempora plebem suam per servos suos fideles visitare dignatus est, plerumque parvulos et humiles assumpsit, per quos Catholicae Ecclesiae ingentia praestaret beneficia, quibus ipse juxta verbum suum abscondita a sapientibus et prudentibus Regni caelestis mysteria revelaret, eosque supernorum charismatum donis adeo illustraret, ut omnium virtutum ac bonorum operum exemplis Ecclesiam foverent, ac signorum gloria clarificarent.
In diebus vero nostris fecit salutem magnam in manu foeminae; suscitavit enim in Ecclesia sua, veluti novam Deboram Theresiam Virginem, quae postquam mirabili victoria carnem suam perpetua virginitate, mundum admirabili humilitate et cunctas adinventiones diaboli multis maximisque virtutibus superasset, excelsiora moliens, et virtutem sexus animi magnitudine supergressa, accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum, et instruxit exercitus fortium, qui pro Domo Dei Sabaoth, et pro Lege ejus, et pro mandatis ejus armis spiritualibus decertarent. Quam Dominus ad tantum opus peragendum abundanter implevit spiritu sapientiae et intellectus et thesauris gratiae suae adeo illustravit, ut splendor ejus tamquam stella in firmamento fulgeat in Domo Dei in perpetuas aeternitates.
Dignum igitur et congruum existimavimus, ut quam Deus et unigenitus Filius ejus Dominus Noster Jesus Christus quasi sponsam ornatam corona et decoratam monilibus suis in gloria miraculorum plebi suae manifestare dignatus est; Nos quoque pro pastorali sollicitudine nostra in universali Ecclesia, cui licet meritis minime suffragantibus praesidemus, tamquam Sanctam et Electam Dei colendam et venerandam Apostolica authoritate decreverimus, ut omnes populi confiteantur Domino in omnibus mirabilibus ejus, et cognoscat omnis caro, quoniam non defecerunt in diebus nostris miserationes ejus, qui quamvis peccatis nostris exigentibus visitet nos in virga indignationis suae, non tamen continet in ira sua misericordias suas, dum in afflictionibus nostris, novis nos praesidiis munit, et amicos suos multiplicat, qui Ecclesiam suam meritorum et intercessionum suffragiis protegant ac defendant.
Atque, ut universi Christi fideles intelligant, quam abunde in Ancillam suam effuderit Deus de spiritu suo, ac propterea erga ipsam devotio in dies augeatur, insigniores quasdam ejus virtutes, et aliqua ex magnalibus, quae in manu ejus operatus est Dominus, his litteris duximus inserenda.
Nata est Theresia Abulae in Regno Castellae anno salutis humanae millesimo quingentesimo quintodecimo parentibus, ut genere praeclaris, ita etiam vitae integritate conspicuis, a quibus in timore Domini educata admirandum futurae sanctitatis in tenerrima adhuc aetate specimen dedit. Nam cum Sanctorum Martyrum acta perlegeret, adeo Sancti Spiritus igne cor ejus intra eam concalvit, ut cum fratre germano etiam puero domo aufugerit, ut in Africam trajiceret, ubi sanguinem, ac vitam pro testimonio Jesu Christi profundere; sed occursu Patrui revocata, cum optimam sortem sibi ereptam esse jugibus lacrymis deploraret, ardens martyrii desiderium eleemosynis aliisque operibus compensavit.
Sed cum ad vigesimum aetatis annum pervenisset, Christo se totam despondit, et vocationem, qua ab eo vocata erat, aggressa, ad Moniales Sanctae Mariae de Monte Carmelo Ordinis Mitigati se contulit, ut plantata in Domo Domini in atriis Domus Dei Nostri floreret. Professione itaque in eo Monasterio emissa, cum per duo de viginti annos gravissimis morbis, ac variis praeterea tentationibus vexata esset, nullisque supernis consolationibus reficeretur, adeo invicte adjuvante Domino omnia pertulit, ut probatio fidei illius omni pretiosior auro, quod per ignem probatur, inventa fuerit in laudem et gloriam et honorem in revelationem Jesu Christi.
Et quoniam ad erigendum sublime Christianarum virtutum aedificium, fidei fundamentum ponendum fuit, illud adeo stabile ac inconcussum Theresia collocavit, ut juxta verbum Domini comparanda sit viro sapienti, qui aedificavit Domum suam supra petram. Ea etenim firmitate Sacrosancta Ecclesiae Sacramenta, caeteraque Catholicae Religionis dogmata credebat et venerabatur, ut majorem, ut ipsa saepius testificabatur, de qualibet re certitudinem habere non posset.
Hac fidei lucerna illuminata Domini Nostri Jesu Christi Corpus in Sacratissima Eucharistia mentis oculis adeo clare intuebatur, ut assereret, nihil esse quod invideret eorum beatitudini qui corporeis oculis Dominum conspexissent.
Tantum autem vivae spei in Domino collocaverat, ut jugiter deploraret, quod tamdiu in praesenti mortali vita detineretur, quae sibi impedimentum afferret, quominus semper cum Domino esset. Nec raro, dum in corde suo caelestis Patriae gaudia recogitabat, mente excedebat, et ad eorum fruitionem in carne rapiebatur.
Sed inter caeteras Theresiae virtutes praecipue emicuit dilectio Dei, quae adeo in corde ejus exarsit, ut Confessarii ipsius Theresiae charitatem tamquam non hominis, sed Cherubim propriam admirarentur et celebrarent. Quam etiam Dominus Noster Jesus Christus multis visionibus et revelationibus mirabiliter auxit; quandoque enim data dextera, clavoque ostenso illam in sponsam suam adoptavit, atque his verbis alloqui dignatus est: Deinceps, ut vera sponsa meum zelabis honorem, jam ipse sum totus tuus et tu tota mea. Aliquando etiam Angelum vidit ignito jaculo sibi praecordia transverberantem, ex quibus coelestibus donis divini amoris flamma in ejus corde adeo exaestuabat, ut maxime arduum votum a Deo edocta emiserit efficiendi semper quidquid perfectius esse, et ad majorem Dei gloriam pertinere intelligeret. Quin etiam post mortem cuidam Moniali per visum manifestavit, se non vi morbi sed ex intolerabili divini Amoris incendio vita excessisse.
Sed quam perpetua charitate proximum dilexerit, multis argumentis manifestum fuit; sed praesertim ex ardenti desiderio, quo animarum salutem desiderabat, Infidelium enim et haereticorum tenebras perpetuis lacrymis deflebat, ac pro eorum illuminatione non solum juges ad Deum preces fundebat, sed et jejunia, flagellationes, ac alias carnis macerationes offerebat. Proposuit etiam Sancta Virgo in corde suo nullam diem sine charitatis officio transigere, in quo etiam Deus ipsi auxilium praestitit; numquam enim ei defuit, ipso largiente, exercendae charitatis occasio.
Mirabiliter autem imitata est Dominum Nostrum Jesum Christum in dilectione inimicorum. Nam cum ingentes pateretur persecutiones et adversitates, diligebat tamen persequentes et orabat pro his, qui oderant se. Quinimo detrimenta et offensiones, quas perpetiebatur, amoris et charitatis ipsi escam ministrabant, adeo ut viri graves dicere solerent: Qui amari a Theresia vellet, damno, aut injuria, ut eam afficeret oportere.
Vota vero quae in professione Religionis Deo voverat, maxima cura ac diligentia reddidit; nec enim tantummodo omnes exteriores actus Superiorum arbitrio maxima cum humilitate spiritus perficiebat, sed firmiter etiam in corde suo constituit eorum voluntati omnes etiam cogitationes suas subjicere, cujus etiam rei egregia exempla reliquit. Nam Dominum Jesum Christum sibi saepius apparentem aliquando a Confessariis jussa, qui delusam ab Angelo tenebrarum suspicabantur, humiliter irrisit sprevitque, sed non sine magno tam profundae obedientiae praemio. Quin etiam volumen, quod in Cantica Canticorum insigni pietate refertum scripserat, ut Confessario obtemperaret, flammis injecit. Dicere autem solebat, se in discernendis visionibus ac revelationibus decipi posse: in obedientia vero Superioribus praestanda, falli non posse.
Paupertatem adeo dilexit, ut non solum labore manuum suarum victum sibi compararet, sed si quam Monialem vilioribus indutam vestimentis conspexisset, illico sua cum illius commutaret, ac si quando sibi necessaria deficerent, mirifice laetaretur et exultaret, gratiasque Deo ageret, tamquam insigne aliquod consequuta beneficium.
Sed inter caeteras ejus virtutes, quibus quasi sponsa a Deo ornata mirifice excelluit, integerrima effulsit castitas, quam adeo eximie coluit, ut non solum propositum Virginitatis servandae a pueritia conceptum usque ad mortem perduxerit, sed omnis expertem maculae Angelicam in corpore et corde servaverit puritatem.
Quas adeo insignes virtutes mirifica humilitate cordis ornabat; cum etenim in dies divinis charismatibus anima impinguaretur, saepius exclamabat ad Dominum, ut beneficiis in eam suis terminum statueret, nec tam cito ingentium scelerum oblivisceretur. Contumelias vero et irrisiones ardentissime sitiebat, ac non solum humanos honores, sed nosci quoque ab hominibus abhorrebat.
Invictam autem hujus Sanctae Virginis patientiam illa vox attestatur, qua saepius ad Dominum exclamabat: Domine, aut pati, aut mori.
Praeter haec omnia divinae beneficentiae munera, quibus hanc dilectam suam, quasi pretiosis monilibus decoratam voluit Omnipotens, aliis etiam gratiis et donis abunde ipsam locupletavit. Adimplevit enim eam spiritu Intelligentiae, ut non solum bonorum operum in Ecclesia Dei exempla relinqueret, sed et illam coelestis sapientiae imbribus irrigaret, editis de mystica Theologia, aliisque etiam multa pietate refertis libellis, ex quibus fidelium mentes uberrimos fructus percipiunt et ad supernae Patriae desiderium maxime excitantur.
Quibus coelestibus instructa ac illustrata muneribus opus aggressa est maximum quidem et cuicumque difficillimum, sed Ecclesiae Christi perquam utile ac proficuum; Reformationem enim exorsa est Ordinis Carmelitani, illudque non solum in mulieribus, sed et in viris egregie praestitit, aedificatis non modo per universas Hispanias, sed per alias etiam Christiani Orbis partes tam virorum, quam mulierum Monasteriis sine pecunia, sine proventibus, de sola Dei misericordia praesumens, nec modo omnibus humanis destituta auxiliis, sed adversantibus plerumque ac contradicentibus Principibus et Potestatibus seculi, quae tamen, Domino opus suum confirmante, radices miserunt, incrementum susceperunt, et demum in Domo Dei uberes proventus fructificarunt.
Tantas virtutes Theresiae plurimis, dum adhuc in humanis ageret, miraculis Deus illustravit; quorum nonnulla praesentibus litteris duximus inserenda. Cum in Conchensi Dioecesi maxima esset frumenti penuria, atque in Monasterio de Villanova de Xara, vix tantum farinae reperiretur, ut per integrum mensem ad victum decem et octo Monialium satis esset, hujus Sanctae Virginis meritis et intercessione Deus Omnipotens, qui sperantes in se enutrit, eam adeo abundare fecit, ut quamvis per sex menses ex ea affatim panes ad refectionem Ancillarum Dei fierent, nunquam tamen usque ad novas fruges diminueretur.
Gravi Erysipilate in vultu ac febri afflictabatur Anna a Trinitate Monialis Conventus Medinae de Campo, cui Theresia primum blandita, deinde laesa membra leviter attrectans; bono animo, inquit, sis filia, Deus, ut spero, te hoc morbo liberabit. Statimque febris, omnisque morbus ab ea abscessit.
Alberta ejusdem Monasterii Priorissa pleuritide, ac febre non absque vitae periculo laborabat. At Sancta Virgo Theresia tacto latere, quod morbo urgebatur, eam sanam esse pronunciavit, ac surgere jussit. Illa perfecte sanata statim e lecto exiliit laudans Deum.
Adveniente demum tempore, quo pro tot laboribus pro divino honore exhaustis, ac tot bonis operibus in Ecclesia utilitatem perpetratis, coronam decoris de manu Dei esset receptura, gravi morbo Albae decumbens, cum toto infirmitatis tempore frequentes ac plane admirabiles de divina charitate cum Sororibus sermones habuisset, saepius gratias Deo agens, quod se Catholicae Ecclesiae aggregasset, commendans tamquam praecipua bona, paupertatem, ac debitam Praepositis obedientiam, accepto humillime, ac cum caelesti prorsus charitate sacro peregrinationis suae Viatico, ac Extremae unctionis Sacramento Christi Crucifixi effigiem manutenens ad coelestem Patriam evolavit.
Pluribus vero signis manifestavit Deus, quam sublimem gloriae gradum Theresiae elargitus in Caelis esset: multae etenim Moniales Religiosae, ac timentes Deum viderunt decorem gloriae ejus. Alia etenim conspexit supra tectum Ecclesiae, et in Choro, et super decumbentis cubiculum multitudinem caelestium luminarium. Alia Christum Dominum magno coruscantem splendore, et ingenti Angelorum frequentia circumdatum, ejus lecto assistentem. Alia plurimos albis amictos vestibus ipsius cellam ingredientes, ac cubili circumfusos. Quaedam etiam in ipso transitus momento candidam columbam ex ipsius ore in Coelum evolantem. Alia splendorem, crystalli instar, fenestra egredientem vidit. Quin etiam quaedam arbor calce ac macerie obstructa, ac jamdudum arida, quae cubiculo proxima erat, praeter omnem temporis et naturae rationem repente floribus onusta in ipsa transitus hora apparuit. Corpus exanime speciosissimum ac nulla ruga contractum, ac miro decoratum candore apparuit, ac una cum vestibus ac linteolis quibus aegra usa erat, omnibus admirantibus mirifice spirans odorem.
Multa etiam magnalia, quae meritis Ancillae suae operatus est Deus, ipsius in Paradisum transitum exultabilem reddiderunt. Quaedam etenim Monialis dudum capitis et oculorum infirmitate laborans, apprehensa mortuae Virginis manu, ac capiti oculisque admota, statim convaluit. Altera item ejus exosculatis pedibus sensum odoratus amissum recuperavit, et corporaliter odorem unguentorum, quo Sacrosanctum ejus Corpus a Domino perfusum erat, percepit.
Corpus ejus absque ullo prorsus medicamine ligneo loculo inclusum, alte effossa ad sepulturam humo, ac ingentibus lapidibus et calce oppleta scrobe sepultum est. Sed e Sepulchro ejus odor adeo ingens ac mirificus emanabat, ut decretum fuerit, sacrum Corpus exhumare, atque illud sane integrum, ac incorruptum ac flexibile, ac si nuper tumulatum fuisset, repertum fuit odorato liquore circumfusum, quo perenniter usque in praesentem diem, Deo Ancillae suae sanctitatem jugi miraculo attestante, desudat. Quare aliis vestibus indutum, novaque arca inclusum, cum priora computruissent, eodem loco conditum fuit. Lapsoque triennio cum rursus ipsius monumentum aperiretur, ut sacrum pignus Abulam asportaretur, ac deinceps frequenter jussu Delegatorum Apostolicorum inviseretur, semper incorruptum ac tractabile eodem odore ac liquore perfusum apparuit.
Sed et procedentibus temporibus manifestavit Deus hominibus gloriam suam, praestitis per intercessionem Ancillae suae frequentibus beneficiis his qui se fideliter ejus precibus commendassent. Puer etenim quidam quadriennis adeo contractus ac detortus erat, ut nec pedibus insistere, nec cum jaceret, corpus movere posset; eaque infirmitas, cum illi a nativitate fuisset, nullumque afferret doloris sensum, incurabilis prorsus videbatur. Cumque per novem dies ad cubiculum, quod vivens Sancta Virgo inhabitaverat, allatus fuisset, sensit in se virtutem venientem, ac repente sanus ac validus, ac suis pedibus ambulans, stupentibus cunctis coepit diffamare, se a Matre Theresia de Jesu perfectam sanitatem fuisse consequutum.
Saevissimis doloribus per biennium cruciabatur Anna a S. Michaele Monialis, tribus cancris pectus ejus adeo affligentibus, ut non solum somni expers esset, sed nec collum flectere nec brachia posset attollere. Cumque particulam Reliquiarum Sanctae Theresiae super pectus apposuisset, et toto cordis affectu se ejus patrocinio commendasset, non solum omnis evanuit plaga a corpore ejus, sed et alia etiam quam in corde diu habuerat, infirmitate, libera momento temporis effecta est.
Adeo vexabatur Franciscus Perez Parochialis Ecclesiae Rector apostemate, quod in os pectoris insederat, ut brachio etiam contracto a celebratione Sacrosancti Missae Sacrificii per quinque menses impediretur, humanisque remediis deficientibus ad divina confugit, et ad Montem Dei elevans oculos, salutem consequutus; Epistolam enim Virginis Theresiae manu exaratam pectori admovens, consequutus est ejus partis sanitatem; cumque deinde Sepulchrum Virginis visitasset, ejusque brachium, quod Albae asservatur, proprio brachio, quod adhuc contractum erat, admovisset, in eo etiam divinam virtutem expertus est, restituta sibi perfecta valetudine.
Joannes de Leyva magno gutturis morbo adeo affligebatur, ut omnis respirationis via fere interclusa esset, jamque morti proximus animam agebat, cum sudarium, quod Sanctae Theresiae fuerat, ad morbi locum magna cum fiducia apposuit, somnoque captus, ac paulo post experrectus se meritis Beatae Theresiae curatum esse, repente sanus exclamavit.
Cum igitur per universas jam gentes et nationes Sanctitas Theresiae celebraretur, et nomen ipsius apud Christi fideles magno in honore esset, operante Domino per intercessionem ejus tot mirabilia, quae etiam in dies una cum ipsius veneratione augebantur, fuerunt authoritate ordinaria in multis Hispaniae partibus formati processus, ac ad Sanctam hanc Sedem transmissi. Et instanter agente clarae memoriae Philippo III. Hispaniae Rege Catholico, negocio tam in Sacra Rituum Congregatione, quam in Rota diligenter discusso, felicis recordationis Paulus V. Praedecessor noster indulsit, ut in ejus honorem tamquam de Beata Virgine Divinum Officium in toto Fratrum Carmelitanorum Ordine posset celebrari. Cumque idem Philippus Rex iterum apud praedictum Paulum similiter Praedecessorem nostrum pro Canonizatione Beatae Virginis Theresiae supplicasset, idem Paulus iterum negocium commisit Cardinalibus Sacrae Rituum Congregationis, qui novos processus authoritate Apostolica conficiendos decreverunt, atque ad id munus peragendum bonae memoriae Bernardum Cardinalem de Roxas Archiepiscopum Toletanum, et Venerabiles Fratres Episcopos Abulensem et Salmantinum eadem authoritate deputarunt, qui cum diligenter demandato negocio perfuncti essent, omnia acta eidem Paulo V. Praedecessori nostro transmiserunt. Qui tribus Apostolici Palatii Causarum Auditoribus Francisco Archiepiscopo Damasceno Locumtenenti, nunc Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali, Joanni Baptistae Coccino Decano, et Alphonso Manzanedo dedit in mandatis, ut summa cum diligentia dicta acta examinarent, et quae eorum sententia esset, ad ipsum referrent. Qui omnibus accurate, prout rei magnitudo postulabat, perpensis, eidem Paulo V. Praedecessori retulerunt, plene justificari vitae sanctitatem, ac miracula Beatae Virginis Theresiae, omniaque abunde constare, quae pro Canonizatione ejusdem a Sacris Canonibus requiruntur, posseque ad ulteriora procedi. Utque ea maturitate, quae rem tantam decebat, negocium transigeretur, idem Paulus dilectis Filiis nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus Sacris Ritibus Praefectis ordinavit, ut praedictos processus, quam diligentissime rursus inspicerent, ac de tota causa accurate cognoscerent.
Cum vero idem Paulus humanae peregrinationis viam complevisset, Nosque (nullis licet nostris meritis) sola divinae gratiae dignatione ad Ecclesiae gubernacula vocati essemus, ad augmentum divini honoris et Sanctae Ecclesiae utilitatem pertinere arbitrati sumus, ut hujusmodi negocium promoveretur: plurimum etiam ad praesentium temporum calamitatem levandam interesse existimavimus, si Christi fidelium devotio erga sanctos et electos Dei qui pro nobis in tantis necessitatibus intercederent, augeretur. Mandavimus itaque praedictis Cardinalibus, ut quod illis a Praedecessore nostro praedicto fuerat injunctum, quam primum exequerentur. Quod cum illi ea diligentia, qua decebat, perfecissent, ac pro Sanctae Virginis Canonizatione omnes unanimiter censuissent: Venerabilis Frater noster Franciscus Maria Episcopus Portuensis Cardinalis a Monte totius processus summam ac suam Collegarumque sententiam coram nobis in Consistorio nostro exposuit. Quibus auditis, reliqui Cardinales, qui aderant, ad ulteriora fore procedendum, communi suffragio pronunciarunt.
Igitur cum in publico Consistorio dilectus Filius Julius Zambeccarius Consistorialis Aulae nostrae Advocatus pro ejus Canonizatione perorasset, ac nomine charissimi in Christo Filii nostri Philippi Hispaniarum Regis Catholici, ut ad eam procedere dignaremur, humiliter supplicasset. Nos de re tanta Ven. Fratres nostros Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales et Episcopos in Curia praesentes consulturos esse respondimus; atque interim Cardinales atque Episcopos praesentes vehementer in visceribus Christi hortati sumus, ut orationibus instantes, in jejuniis et eleemosynis animas suas coram Deo nobiscum humiliantes preces, a Deo Patre luminum exposcerent, ut ex Alto super nos lucem suam et veritatem suam emitteret, quae Nos ad voluntatem et beneplacitum ejus cognoscendum et perficiendum deduceret. Itaque in semipublico Consistorio, quod consequenter celebratum est, vocatis non modo Cardinalibus sed Patriarchis, Archiepiscopis et Episcopis in Curia nostra existentibus, praesentibus etiam nostris ac Sedis Apostolicae Notariis, ac Sacri Palatii Apostolici Causarum Auditoribus, cum plura a nobis de eximia sanctitate Ancillae Dei, ac miraculorum frequentia et celebritate, populorumque erga eam per universas Christianas nationes devotione commemorata fuissent; expositis etiam instantiis, quae coram Nobis non modo nomine maximorum Regum, sed etiam charissimi in Christo Filii nostri Ferdinandi Romanorum Regis in Imperatorem electi, aliorumque complurium Christianorum Principum fiebant, omnes concorditer ac uno ore benedicentes Deum amicos suos honorificantem, Beatam Theresiam canonizandam esse, atque inter Sanctas Virgines ascribendam censuerunt.
Quorum omnium audito consensu, intimo cordis affectu exultavimus in Domino, et jubilavimus in salutari ejus, gratias agentes Deo et Filio ejus Domino Nostro Jesu Christo, quod Ecclesiam suam misericorditer respexisset, ac tanta gloria illustrare decrevisset. Canonizationis itaque publicavimus diem, eosdemque Fratres ac Filios nostros monuimus, ut in orationibus et eleemosynis perseverarent, ut in tanto opere exequendo, splendor Domini Dei Nostri esset super Nos, qui opus manuum nostrarum ad perficiendam ejus voluntatem dirigeret.
Demum peractis omnibus, quae ex Sacris Constitutionibus, ac Romanae Ecclesiae consuetudine peragenda erant, hodie in Sacrosancta Principis Apostolorum Basilica cum Venerabilibus Fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, nec non Patriarchis, Archiepiscopis et Episcopis, Romanaeque Curiae Praelatis, Officialibus et Familiaribus nostris, Clero Seculari et Regulari, ac maxima populi frequentia convenimus, ubi repetitis pro Canonizationis decreto petitionibus nomine ejusdem charissimi in Christo Filii nostri Philippi Regis Catholici a dilecto Filio nostro Ludovico tituli Sanctae Mariae Transpontinae Cardinali Ludovisio nuncupato, nostro secundum carnem Nepote, per Julium Advocatum praedictum decantatis sacris precibus et litaniis, ac Spiritus Sancti gratia humiliter implorata; Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis et Fidei Catholicae exaltationem, authoritate Omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti, Beatorum Apostolorum, ac nostra, de Venerabilium Fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum in Romana Curia praesentium consilio, ac unanimi consensu, bonae memoriae THERESIAM Virginem de Abula, de cujus vitae sanctitate, fidei sinceritate et miraculorum excellentia plene constabat et constat, ac SANCTAM esse diffinivimus, ac Sanctarum Virginum Catalogo ascribendam decrevimus, prout praesentium tenore diffinimus, decernimus et ascribimus, illamque universos Christi fideles tamquam vere Sanctam honorare et venerari mandavimus et mandamus.
Statuentes, ut ab universali Ecclesia in ejus honorem Ecclesiae, et Altaria, in quibus Sacrificia Deo offerantur, aedificari et consecrari, et singulis annis die quinta Octobris qua ad coelestem gloriam translata est, ejus Officium, ut de Sancta Virgine ad praescriptum Breviarii Romani celebrari possit. Eademque authoritate omnibus Christi fidelibus vere poenitentibus et confessis, qui annis singulis eodem festo die ad Sepulchrum, in quo corpus ejus requiescit, visitandum accesserint, unum annum et unam quadragenam: iis vero, qui in ejusdem festi octava, quadraginta dies de injunctis eis seu quomodolibet debitis poenitentiis misericorditer in Domino relaxavimus ac relaxamus.
Postremo gratiis Deo actis, quod Ecclesiam suam insigni hoc, novoque luminari illustrare dignatus esset, decantata in Sanctae Theresiae honorem solemni Sanctarum Virginum oratione ad Altare Principis Apostolorum Missam celebravimus cum ejusdem Sanctae Virginis commemoratione, omnibusque Christi fidelibus tunc praesentibus plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam concessimus.
Decet igitur ut pro tam insigni beneficio omnes cum omni humilitate benedicamus et glorificemus eum, quem decet omnis benedictio et honor et gloria, et potestas in secula seculorum, assiduis precibus ab eo postulantes, ut per intercessionem electae suae a peccatis nostris faciem suam avertens misereatur nostri et respiciat nos, et ostendat nobis lucem misericordiarum suarum et immittat timorem suum super gentes, quae non cognoverunt eum, ut cognoscant, quia non est alius Deus, nisi Deus noster. Caeterum quia difficile foret praesentes nostras litteras ad singula loca, ubi opus esset, deferri, volumus, ut earum exemplis etiam impressis, manu publici Notarii subscriptis et sigillo alicujus personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem ubique fides habeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si essent exhibitae vel ostensae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum diffinitionis, decreti, adscriptionis, mandati, statuti, relaxationis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum. Anno Incarnationis Dominicae MDCXXI. quarto Idus Martii. Pontificatus nostri anno secundo.
Citation: From the Latin text of Gregory XV’s Omnipotens sermo Dei, the Bull of Canonization of St. Teresa of Ávila, dated 12 March 1622, as printed in Eliseo Monsignano, O.Carm., ed., Bullarium Carmelitanum, Part II, 387–394. Rome: Giorgio Placho, 1718.
