SANCTUS IOANNES A CRUCE

Confessor ex Ordine Carmelitarum Excalceatorum

DOCTOR ECCLESIAE UNIVERSALIS

RENUNTIATUR

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam.

DIE vicesima septima m. decembris a. MDCCXXVI rec. mem. Decessor Noster Benedictus PP. XIII in Sanctorum numerum retulit S. Ioannem a Cruce, qui, primus Ordinis Excalceatorum Carmeli professor, una cum Theresia a Iesu Carmelitarum Ordinem reformavit.

In Bulla autem canonizationis non modo Sancti ipsius, ob austeritatem omniumque virtutum exercitationem, mirabilis vita, sed eiusdem quoque scientia sacris in rebus amplissime laudatur; et re quidem vera Deus illum providentissimus excitaverat saeculo sextodecimo, inter ceteros doctrina ac sanctitate perinlustres viros, quibus tunc temporis Ecclesia Catholica fulsit, ut mysticae Christi Sponsae illatas ab haereticis protestanticis iniurias ac damna reficeret erroresque peculiares refutaret. 

Natus ipse in oppido Fontiveros, intra Hispaniae fines, nuncupato, die XXIV m. iunii a. MDXXXXII, ac vicesimoprimo aetatis suae anno Carmelitarum Ordinem ingressus, in celeberrimo athenaeo Salmantino philosophicas ac theologicas disciplinas didicit. Anno, quo etiam auctus est sacerdotio, MDL[X]VII, sanctam Theresiam novit, quae cum iam Carmeli sorores ad strictiorem observantiam adduxisset, huiusmodi reformationem ad religiosos quoque viros Carmelitarum Ordinis producere admodum cupiebat. 

Sanctae Theresiae optatis plene adhaerens Ioannes inceptisque studiosissime favens, habitum Carmelitarum Reformatorum induit eorundemque Regulae observantiam iniit. Tyronum magister propterea ac primus conlegii Alcalensis de Henares moderator renuntiatus est; at paulo post sororum Carmelitarum veteris observantiae Abulae confessarius nominatus, per vim captus in carcerem coniicitur. 

Novem per menses in vinculis detentus, ad christifidelis animae cum Christo sponso mysticam unionem celebrandam, atque ad effectus orationis multiplices ac suaves affectusque declarandos, Canticum Spirituale conscribit, quod serius considerationibus quoque notisque explanavit. Mirabili modo e carcere liberatus, in coenobio, antea, quod a Calvario nuncupatur, in ceteris, postea, domibus, quas officiorum suorum causa incoluit, alia parat scripta, quibus, quasi superno lumine inlustratus, perfectionis semitam, perspicua caelestium charismatum commentatione, animabus ostendit. Licet de arduis ac reconditis argumentis agant, Adscensus ad Carmelum, Obscura Nox, Flamma amoris viva ac nonnulla alia ab ipso exarata opuscula atque epistolae, tanta nihilominus spirituali doctrina pollent, atque ita ad intuitum legentium aptantur, ut merito codex et schola animae fidelis videantur, quae perfectiorem vitam aggredi studeat. 

Recte igitur in Canonizationis bulla Ioannem a Cruce «libros de Mystica Theologia caelesti sapientia refertos» conscripsisse affirmatur; atque huiusmodi magni momenti iudicio fere omnes postea adhaesere. Tantam enim progressu temporis in mystica ascesi nactus est auctoritatem Ioannes post mortem suam, quae anno salutis MDXCI accidit, ut sacrae disciplinae scriptores et sancti quidem viri continenter in eo ipso magistrum sanctitatis pietatisque experti sint, atque ex ipsius doctrina scriptisque, quasi e christiani sensus atque Ecclesiae spiritus limpido fonte, in spiritalibus rebus pertractandis hauserint.

Nil mirum itaque quod iam anno MDCCCXCI nonnulli Cardinales, una cum hispanicis Episcopis, tertio occurrente anno centesimo ab obitu S. Ioannis, enixas Decessori Nostro Leoni Pp. XIII preces adhibuerint, ut Doctorem Ecclesiae eundem Sanctum declarare dignaretur; postea vero hac de re vota quam plurima tum catholicarum Studiorum Universitatum moderatores tum Religiosorum Coetuum praelati ad hanc Sanctam Sedem continuo tulerunt. 

Quapropter cum hodiernus Praepositus generalis Ordinis Carmelitarum Excalceatorum, secundi a canonizatione anni saecularis, proxime celebrandi occasionem nactus, unanimis Capituli generalis sui Ordinis optata referens, Nos modo suppliciter exoraverit, ut ipsum Ioannem a Cruce Doctoris Ecclesiae titulo exornare velimus, atque votis huiusmodi tum S. R. E. Cardinales, tum Archiepiscopi atque Episcopi quam plurimi, nec non conspicui sive e clero sive e popularibus, sive denique e Studiorum Institutis coetibusque viri suffragentur, Nobis peropportunum visum est tam magni momenti rem pro voto ac sedulo studio Sacrae pro Ritibus tuendis Romanae Congregationi committere; quae mandato Nostro parens ex officio ad rem idoneos examinandam viros deputavit. 

Exquisitis itaque atque obtentis eorundem separatis suffragiis atque etiam praelo impressis, illud tantum supererat ut Sacrorum Rituum Congregationi praepositi rogarentur an, consideratis tribus, quae post rec. mem. Decessorem Nostrum Benedictum Pp. XIV in Ecclesiae universalis Doctore enumerari solent, requisitis: insigni, scilicet, vitae sanctitate, eminenti doctrina, ac Summi Pontificis declaratione, procedi posse censerent, ad Sanctum Ioannem a Cruce Doctorem Ecclesiae universalis declarandum; atque in ordinario conventu die XXVII mensis iulii, proxime elapsi, in Aedibus Vaticanis habito, S. R. E. Cardinales Sacrorum Rituum Congregationi praepositi, a venerabili fratre Nostro Antonio S. R. E. Cardinali Vico, Episcopo Portuensi ac S. Rufinae, eiusdem Sacrae Congregationis Praefecto debita rerum relatione facta, audito quoque dilecto filio Carolo Salotti, Fidei promotore generali, sententiam affirmativam, unanimi consensu, dixerunt. 

Quae cum ita sint, Nos, votis Carmelitarum Excalceatorum omnium ceterorumque suffragatorum ultro libenterque concedentes, praesentium Litterarum tenore, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, Sanctum Ioannem a Cruce, confessorem, Ecclesiae universalis Doctorem constituimus, declaramus. 

Non obstantibus constitutionibus atque ordinationibus Apostolicis ceterisque in contrarium facientibus quibuslibet. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere: suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis augusti anno MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.

P. Card. GASPARRI, a Secretis Status.

Transcribed and translated by
The Discalced Hermits of Our Lady of Mount Carmel
A Roman Catholic religious community.

Citation: The Latin text has been transcribed from Pius XI, “Sanctus Ioannes a Cruce Confessor ex Ordine Carmelitarum Excalceatorum, Doctor Ecclesiae Universalis Renuntiatur,” Acta Apostolicae Sedis 18 (1926): 379–381. The English translation is taken from “Brief Declaring St. John of the Cross Mystical Doctor of Universal Church,” The Catholic Standard and Times 32, no. 3 (November 20, 1926): 4.